monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 2, 2
ALBUCI SILI. Caedit cervices tanti viri et umero tenus recisum amputat caput: i nunc et nega te parricidam. hoc unum tamen feliciter fecisti, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, exemplum pertinet: nullos magis odit Popillius quam quibus plurimum debet. Ubicumque estis, iudices, qui in istum reum sederatis, ecquid paenitet absolvisse? ARGENTARI. Impius est, ingratus est; audeo dicere: parricida; sensit qui defenderat. Respice forum: hic sub Cicerone sedisti. respice rostra: hic supra Ciceronem stetisti. Quantum eloquentia tua, Cicero, potuit! Popillius de moribus reus est. Abscidit cervices loquentis; haec est absoluti clientis post longum tempus salutatio. Parce iam, quaeso, Popilli: nihil tibi nisi occidendum Ciceronem mandavit. Duo fecit parricidia, quorum alterum audistis, alterum vidistis.